utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610297

Charter
Charter Number: 05610297
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1281
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit Iohannes comes Richemundie filius ducis Britannie salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et Beatricis karissime consortis mee et antecessorum et successorum meorum concessisse et hoc presenti scripto meo confirmasse pro nobis et heredibus nostris Deo et beate Marie et ecclesie de Alvingham priori et conventui et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus omnes terras et possessiones ecclesiarum advocationes redditus ac tenementa quas et que prefati religiosi prior et conventus habent et tenent de feodo meo in Soka de Gayton cum omnibus iuribus [et] singulis pertinentiis libertatibus et aysiamentis predictis terris possessionibus ecclesiarum advocationibus redditibus et tenementis qualitercumque pertinentibus imperpetuum habenda et tenenda prefatis religiosis et eorum successoribus et ecclesie sue predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam quantum ad nos et heredes nostros pertinet aut assignatos ab omni terreno servitio sectis curie seculari exactione rebus et omnibus demandis ut predictum est imperpetuum de nostra speciali gratia fideliter promittentes quod nec per nos nec heredes nostros seu successores nostros quoscumque in istius acquietationis concessionis et confirmationis contrarium seu diminutionem in parte nec in toto aliquo modo de cetero veniemus vel fieri faciemus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum dignum duximus apponendum Dat apud Lond die iovis proximo ante festum omnium sanctorum anno domini mcc octoginta primo Hiis testibus domino Thoma Beek domino Antonio Beek dominis Iohanne Beek Iohanne Briton Philippo eiusdem filio Guillelmo de Griliers Henrico de Savemmers militibus Diagone de Feraet Ricardo de Mitton Roberto de Fosseton Thoma de Wilham et quibusdam aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter