utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610299

Charter 05610299
Charter Number: 05610299
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1166 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat et confirmat nobis ij bovatas terre in Cok et unam mansuram et quicquid homines sui nobis dederunt warantizabunt et adquietabunt [N]otum sit cunctis Cristi fidelibus quod ego Robertus de Pormort consensu et assensu uxoris mee Adeliz et heredum meorum concessi et dedi cenobio de Al duas bovatas terre in campis de Cok et omnibus que ad illas pertinet quas Anca et Gilla homines mei tenuerunt in fueferme et reddendo mihi per annum et heredibus meis octo solidos pro omnibus consuetudinibus et servitiis exceptis regalibus servitiis quatuor solidos ad festum sancti Botulphi et quatuor ad festum sancti Martini et preterea dedi eis et confirmavi in perpetuam elemosinam unam mansuram que est iuxta ecclesiam de Cok quam Leues tenuit et quicquid homines mei de feudo meo ecclesie de Cok vel monialibus dederunt vel vendiderunt pro anima patris mei et matris mee et ut in eadem ecclesia eorum memoria inperpetuum fiat Hec omnia ut predictum est ego Robertus de Pormort et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predicto cenobio erga regem et dominos et omnes homines in perpetuum coram hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter