Charter Document - 05610305
Charter Number: 05610305
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1218 - 1264
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1218 - 1264
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Alanus filius Roberti Pormort confirmat omnia et warantizat que pater eius dedit nobis [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Alanus filius Roberti de Pormort concessi et de me et de heredibus meis quietum clamavi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam omnes terras et tenuras quas habent de feudo quod predictus Robertus pater meus tenuit in Cok et Alvingham Et ego et heredes mei has terras et tenuras fide mea interposita warantizabimus prefato conventui versus omnes homines et omnes calumpnias inperpetuum In huius igitur rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus