utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610306

Charter
Charter Number: 05610306
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1148 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Conventio inter nos et Templarios de una bovata terre de ipsis tenenda in Cok pro iij solidis tamen annuatim [N]oscant tam futuri quam presentes quod hec est conventio inter fratres Templi Salomonis et fratres magistri Gilberti de Alvingham quod idem fratres de Elvingham tenebunt a fratribus Templi illam bovatam terre quam Robertus de Pormort dedit fratribus Templi in elemosinam in Cok ita integre sicuti Hamelinus clericus eam tenuit cum omnibus pertinentiis exceptis illis pratis que remanent in manu eiusdem Hamelini Et ipsi fratres de Alvingham pro hac predicta bovata annuatim persolvent fratribus Templi iij solidos pro omnibus servitiis et consuetudinibus scilicet ad Pascha xviij denarios et ad festum sancti Michaelis xviij denarios Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter