utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610307

Charter
Charter Number: 05610307
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo de Scoteni dat nobis tertiam partem ecclesie beate Marie et ecclesiam de Cok et omnes terras datas ecclesiis nostris et molendinum quod vocatur Warmilne [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Hugo de Scoteni salutem Sciatis me assensu et consilio Lamberti filii mei et Berte sponse mee dedisse et hac presenti [carta] confirmasse Deo et beate virgini Marie et conventui de Alvingham tertiam partem quam habebam in ecclesia beate Marie constituta in illo loco ubi idem conventus manet cum omnibus pertinentiis et terras universas quas homines mei de feudo meo eidem ecclesie et ecclesie sancti Leonardi et ecclesie sancte Margarete in elemosinam dederunt Dedi etiam prenominato conventui ecclesiam de Corintun quam Vitalis sacerdos in vita sua tenuit et unam bovatam terre in territorio de Corintun cum omnibus suis pertinentiis Preterea dedi eis molendinum cum filia mea quod vulgo vocatur Wramilna cum crofto adiacente eidem molendino et cum xij acris terre in campis de Corintun Hec omnia supradicta dedimus et confirmamus ego Hugo et Lambertus filius meus et Berta sponsa mea prememorato conventui in puram et perpetuam elemosinam pro salute animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum in capitulo matricis ecclesie Lincoln in presentia Roberti episcopi Hiis testibus Roberto archidiacono David archidiacono de Bukingham Humfrido subdecano Willelmo Osberti archidiaconis filio Alexandro canonico Wingo et Rogero canonicis Gerardo canonico et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter