utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610308

Charter 05610308
Charter Number: 05610308
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lambertus de Scoteni confirmat ecclesiam de Cok et tertiam portionem ecclesie de Alvingham cum omnibus de feodo suo que habemus [O]mnibus Cristi fidelibus Lambertus de Scoteneia salutem Sciatis quod ego pro salute anime mee et omnium parentum meorum in perpetuum concedo et hac carta mea confirmo cenobio sancte Marie de Alvingham et nulli alii loco quicquid ego vel pater meus vel Robertus de Pormort dedimus eidem ecclesie in perpetuam elemosinam de feudo meo videlicet ecclesiam de Corintona cum omnibus pertinentiis suis et tertiam portionem ecclesie sancte Marie de Alvingham cum suis pertinentiis et totam terram Roberti Harefot cum pertinentiis et totam terram Gocelini de marisco et v percatas marisci in Medelholm Hec omnia in perpetuum libere et quiete ab omni exactione et seculari servitio possidendi presenti carta confirmo Preterea concedo et hoc sigillo meo corroboro eidem cenobio totam terram illam cum pertinentiis suis quam Houcha et Walterus filii Clac et Hacerus filius Osgoti et Ulchellus et Radulfus filii Osberti tenuerunt cum hiis iamdictis hominibus et liberis suis et catallis et omni suppellectili sua Duas etiam bovatas terre in campis de Corintona predicto cenobio confirmo cum omnibus pertinentiis suis illas videlicet quas tenuerunt Hancus et Gilla salvis forinsecis servitiis ad terram istam pertinentibus et xviij denariis qui Roberto de Pormort debentur uti carta eius testatur Hec omnia sicut predictum est contra omnes homines acquietabo Huius concessionis et confirmationis testes sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter