utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610309

Charter
Charter Number: 05610309
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Lambertus concedit et confirmat nobis in elemosinam omnia ut predictum est Omnibus Cristi fidelibus Lambertus de Scottingi salutem Sciatis quod ego pro anima patris et mee matris et omnium parentum meorum et pro salute anime mee et Sibille uxoris mee et fratrum et sororum mearum inperpetuum concedo et hac carta confirmo cenobio sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus et fratribus ibidem Deo degentibus sed nulli alii loco quicquid ego vel pater meus vel Robertus de Pormor dedimus in perpetuam elemosinam eidem ecclesie de meo feodo videlicet ecclesiam de Corintona cum omnibus pertinentiis et tertiam portionem ecclesie sancte Marie de Alvingham cum suis pertinentiis et totam terram Roberti Harfot cum pertinentiis et toftam Walteri filii Clacche et redditum x solidorum quem Robertus de Pormor eidem cenobio contulit sicut carta eius testatur Preterea inperpetuum concedo et hac carta confirmo eidem cenobio quicquid de meo feodo Roberto de Pormor ei contulit in feodum firmum sicut carta eius testatur salvis extrinsecis ad illam terram pertinentibus servitiis scilicet et totam terram Hauconis et totam terram Walteri filii Clacche et totam terram Wlchilli et totam terram Gocelini de marisco Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter