utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610310

Charter 05610310
Charter Number: 05610310
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Item idem L confirmat omnia habemus que de dono Hugonis de Scoteni et Roberti Pormor et Rogeri de Milay et aliorum [U]niversis Cristi fidelibus Lambertus de Scoteni salutem Noverit universitas vestra quod ego pro salute anime mee et sponse mee Sibille et omnium amicorum meorum concedo et hac mea presenti carta confirmo conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam quicquid pater meus Hugo de Scoteni et Robertus Pormord et Rogerus de Millei et ceteri homines mei dederunt eidem conventui de feudo meo in omnibus locis ecclesiam videlicet de Kokerinton cum omnibus pertinentiis suis et tertiam partem ecclesie sancte Marie de Alvingham cum suis pertinentiis et totam terram Roberti Harefot cum pertinentiis et totam terram Iocelini de marisco et quinque acras marisci in Medelholm et totam illam terram cum pertinentiis quam Anca et Walterus filii Clac et Ascerus filius Osberti et Ulfkillus et Radulfus filii Osberti tenuerunt cum nominatis ipsis hominibus videlicet H et W et A et U et R et liberis suis et catallis suis et omni suppellectili sua septem etiam acras prati et dimidiam quas Walterus Dubblel et Willelmus Malecrod de Roberto de Pormort aliquando tenuerunt et predicto conventui in presentia mea quietas clamaverunt duas etiam bovatas terre in campis de Cokerint eidem conventui confirmo cum omnibus pertinentiis illas videlicet quas tenuerunt Hancus et Gilla Hec omnia prenominata ego Lambertus de Scoteni et heredes mei post me warantizabimus conventui de Alvingham et adquietabimus ut puram et specialem elemosinam nostram contra regem et dominos et omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter