utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610311

Charter Number: 05610311
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus Lambertus de Scoteni salutem Sciatis me assensu et consensu Sibille sponse mee et heredum meorum dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus et fratribus earum clericis et laicis totum pratum meum de Graflet Hanc autem elemosinam dedi eis pro anima patris mei et matris mee et antecessorum meorum et pro mea mearumque salute cum sponsa mea Sibille que prefate sanctimoniales concesserunt ei suscipi in sanctimonialem in consortio earum cum ei placuerit sicut dominam et advocatam earum liberam et quietam ab omni exactione et consuetudine et seculari servitio sicut aliqua elemosinam melius et liberius viri religiosis dari potest Ego vero et heredes mei post me warantizabimus hanc elemosinam prescriptam prefatis sanctimonialibus et fratribus earum erga omnes homines inperpetuum Huius donationis testes sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter