utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610315

Charter
Charter Number: 05610315
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1200 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus confirmat nobis totam donationem quam Rogerus le Vavasur nobis dedit et confirmat scilicet octo acras terre arabilis et octo acras prati et duas acras marisci in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus Willelmus de Scoteni salutem Noverit universitas vestra quod ego Willelmus de Scoteni consilio et assensu heredum meorum concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum in puram et perpetuam elemosinam totam donationem quam Rogerus le Vavasur eis dedit et carta sua confirmavit scilicet viij acras terre arabilis et viij acras prati et duas acras marisci in territorio de Cokerington quas terras ille prenominatus R et heredes sui predictis monialibus dederunt et confirmaverunt et unum toftum unius acre terre et dimidie acre quod iacet inter viam et croftum predictarum monialium duas acras terre et dimidiam ex occidentali parte ville scilicet dimidiam acram terre ex occidentali parte de Wcleberhe et dimidiam acram ex orientali parte et unam acram terre ad Witemares et dimidiam acram terre ad Crossemare ex sue parte vie ex orientali parte eiusdem ville de Cokerint iiij acras terre arabilis duas acras ad Grinnemare et ad Damdike unam acram terre et dimidiam acram terre iuxta Amfredum et dimidiam acram terre iuxta terram Radulfi clerici ex occidentali parte Confirmavi etiam predictis monialibus viij acras prati in pratis eiusdem ville de Cokerint et duas acras marisci in Methelholm scilicet tres acras prati in Nortfen iuxta pratum predictarum monialium versus orientem et quicquid habuit predictus Rogerus in Gilholm et duas acras prati et dimidiam ad Cudailes et del su Lankedic iuxta pratum earundem monialium versus su duas percatas prati in latitudine que faciunt duas acras prati et dimidiam acram et illas duas bovatas terre in territorio de Cokerint que fuerint Hanke et Gille Hec omnia predicta concessi ego Willelmus de Scoteni consilio et assensu heredum meorum et hac mea presenti carta confirmavi prenominatis monialibus habenda in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni terreno servitio et seculari exactione sicut carta prefati R le Vavasur testatur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter