utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610317

Charter
Charter Number: 05610317
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas de Scoteny confirmat nobis quicquid ad ipsum pertinet de omnibus tenementis que Hugo de Scoteni et Lambertus de Scoteni et Robertus Pormort et Rogerus de Millay et quicquid ceteri homines de feodo suo nobis dederunt in omnibus locis [C]unctis Cristi fidelibus Thomas de Scoteni salutem Noverit universitas vestra me pro amore Dei et salute anime mee et sponse mee et heredum meorum concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam quicquid ad me pertinet de omnibus tenementis que Hugo de Scoteni et Lambertus de Scoteni filius eius et Robertus Pormord et Rogerus de Millai et quicquid ceteri homines de feodo predicti Lamberti dederunt eidem conventui de predicto feodo in omnibus locis sicut carte predicti Lamberti testantur quas inde habet predictus conventus videlicet quicquid ad me pertinet de ecclesia sancti Leonardi de Cokerint et pertinentiis suis et de tertia parte ecclesie sancte Marie in Alvingham et pertinentiis suis et quicquid ad me pertinet de duabus partibus ecclesie sancti Andree de Wald Staintona et pertinentiis suis et de tota terra que fuit Roberti Harefot et pertinentiis suis et de tota terra que fuit Iocelini de marisco et quicquid ad me pertinet de quinque acris marisci in Medelholm et de tota terra cum pertinentiis suis quam Hanca et Walterus filii Clac et Aserus filius Osberti et Ulkillus et Radulphus filii Osberti tenuerunt cum ipsis prenominatis hominibus et tota sequela sua Concessi etiam predicto conventui et presenti carta mea confirmavi quicquid ad me pertinet de septem acris prati et dimidia acre quas Willelmus Dublel et Willelmus Malescro tenuerunt de Roberto Pormord et de duabus bovatis terre in campis de Cokerint cum pertinentiis suis illis scilicet quas tenuerunt Ancus et Gilla et quicquid ad me pertinet de prato in Graflet Hec omnia concessi et presenti carta mea confirmavi predicto conventui sicut aliqua elemosina liberius potest concedi vel confirmari viris religiosis Preterea concessi et presenti carta mea confirmavi predicto conventui quicquid ad me pertinet de illa bovata terre quam tenet predictus conventus de fratribus militie Templi illa scilicet que fuit Hamelini clerici Et ego Thomas de Scoteni et heredes mei post me warantizabimus et defendemus et adquietabimus predicto conventui de Alvingham omnia predicta tenementa cum pertinentiis suis inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram erga regem et dominos et omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter