utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610318

Charter 05610318
Charter Number: 05610318
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas de Scoteni concedit et confirmat nobis tredecim acras prati in Lefletcroft in territorio de Cok et tres acras prati et unam percatam in alio loco scilicet in Wibdeile [S]ciant presentes et futuri quod ego Thomas de Scoteni concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in perpetuam possessionem et perpetuam elemosinam tredecim acras prati in uno loco et tres acras prati et unam percatam in alio loco cum omnibus pertinentiis suis que sunt de feodo meo in territorio de Cokerint illas videlicet tredecim acras prati in Lefletcroft simul iacentes propinquius prato predicti conventus ab austro et tres acras prati et unam percatam in Wibdeile inter pratum Rogeri de Nevill et pratum de baronatu quas Willelmus filius Roberti de Sumercotes eis dedit et carta sua confirmavit Habendas et tenendas libere quiete et pacifice inperpetuum per omnia sicut carta ipsius Willelmi eis testatur reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis in vigilia Pentecost viginti denarios pro omni servitio et consuetudine et exactione Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter