utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610320

Charter Number: 05610320
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Thomas dat nobis redditum illorum viginti denariorum quos sibi mihi solebat annuatim reddere Willelmus filius Roberti de Sumercotes pro quodam prato in territorio de Cok [S]ciant presentes et futuri quod ego Thomas de Scoteni dedi concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham pro salute anime mee et uxoris mee Beatricis et omnium antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam redditum illorum viginti denariorum quos mihi solebat annuatim reddere Willelmus filius Roberti de Sumercotes ad Pentecost pro quodam prato in territorio de Cokerint Hanc autem elemosinam specialiter feci predicto conventui cum corpore meo inter suos sepeliendo cum obiero Et hoc notum volo fieri omnibus amicis meis quod in domo de Alvingham sepulturam elegi que mihi ab eodem conventu benigne concessa est Volo tamen ut Maria martatera mea monialis de Alvingham predictum redditum xx denariorum ad lineum panum comperandum tota vita sua habeat et deinceps si aliqua filiarum mearum in predicta domo posuero in monialem ipsam de predicto redditu tota vita sua pariter congaudebit per manum Galfridi Haket vel alterius quem ad hoc assignavero post quarum obitum predictus xx denarii in usus proprios predicte domus in puram et perpetuam elemosinam convertetur Ego vero Thomas et heredes mei post me warantizabimus et acquietabimus predictum redditum xx denariorum predicto conventui sicut prenominatum est contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter