utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610321

Charter Number: 05610321
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1195 - 1196
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est quedam compositio facta inter monachos de Parco et conventum de Al videlicet quod predictus conventus de Al dedit conventui de Parco iij selliones terre iacentes iuxta portam grangie de Calvecroft et partem suam unius sellionis in Neuland in recompensatione quarundam terrarum [A]d integritatem pacis et concordie perpetuandam et corroborandam inter domos de Parco Lude et de Alvingham super quibusdam ex utraque parte presumptis citra formam compositionis inter eas facte sic incipientis In honore sancte et individue Trinitatis omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris hanc etiam transactionem esse celebratam innotescat videlicet quod conventus de Alvingham dedit conventui de Parco tres seliones terre iacentes iuxta portam grangie de Calvecroft ex occidentali parte quos tenuit Hanke Fuel de feodo Lamberti de Scoteni et partem suam unius selionis in Neuland quem idem monachi cum eis aut ea dimidiaverunt ut istas terras habeant et perpetuo libere et quiete possideant in recompensatione quarumdem terrarum quas clamaverunt adversus domum de Alvingham ratione suarum cartarum quatinus in futuro omnes controversia sepeliatur inter prenominatos conventus ut deinceps in tranquillitate et pace ex utraque parte quecumque tenementa tenebant in die qua ista conventio contracta et concessa dinoscitur habeant et teneant perpetualiter sive controversia inde mota fuerit sive non mota absque omni contradictione et conturbatione utrisque partis Decetero vero a die illo et deinceps forma pacis et transactionis supradicte incipientis ut diximus in honore sancte et individue Trinitatis utrobique firmiter observetur Monachi vero et conversi de Parco intuitu divini amoris et in confirmatione huius confederationis fideliter promiserunt quod ullatenus in decimis suis retinendis vel aliis quibuscumque contra formam predicte transactionis fratribus de Alvingham molestiam inferant vel gravamen Hec autem compositio facta fuit coram domino Hugone Linc episcopo et sigillo suo corroborata in crastino sancti Gregorii anno ab incarnatione domini mcxcv Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter