utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610322

Charter
Charter Number: 05610322
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hathewysia filia Radulfi clerici dat nobis totum pratum quod pater suus aliquando tenuit ex parte matris sue Avicie iacens in Lefletcroft in territorio de Cokerintona [N]otum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Hathewisa filia Radulfi clerici filii Hugonis de Sumercotes in libera potestate mea concessi dedi et presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham cum sorore mea Margareta totum pratum cum pertinentiis quod pater meus aliquando tenuit ex parte matris mee Avicie iacens in Lefledcroft in territorio de Cokerint tenendum et habendum predicto conventui vel cui assignare voluerit libere et quiete pacifice et integre cum libero introitu et exitu in feodo et hereditate inperpetuum reddendo inde annuatim novem denarios in vigilia Pentecost domino feodi pro omni seculari servitio et terrena exactione Et ego Hathewisa et heredes mei predictum pratum cum pertinentiis predicto conventui erga omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus et de omnibus acquietabimus rebus salvo predicto servitio inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter