utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610324

Charter 05610324
Charter Number: 05610324
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Confirmatio Willelmi de Wilgheby de omnibus terris et tenementis que habemus de feodo suo in villa et in territorio de Al Cok et Kedingt cum toto iure patronatus omnium ecclesiarum quas habemus de feodo suo [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Wylgeby filius et heres Hugonis de Wylgeby salutem in Domino Noveritis me divine caritatis intuitu et pro salute mea et uxorum mearum et antecessorum et successorum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et priori ac conventui utriusque sexus domus de Alvingham omnes terras et tenementa cum omnibus suis pertinentiis que habent de feodo meo in villa et territorio de Alvingham Cokerint et Kedingt cum toto iure patronatus omnium ecclesiarum quas habent de feodo meo et insuper quicquid habent de feodo meo ex cuiuscumque donatione et qualicumque collatione et quandocumque in quibuscumque villis et locis cum omnibus suis pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus servitiis et aisiamentis in omnibus locis et proficuis Concessi etiam dedi et presenti scripto confirmavi eisdem priori et conventui homagium Willelmi de Redburn cum toto servitio quod mihi aliquando debebat pro tenemento quod de me tenebat in Cok Concedo etiam et inperpetuum confirmo pro me et heredibus meis et assignatis prefatis priori et conventui liberam viam per omnes terras meas ad omnes usus suos sicut ad usus meos proprios vel heredum meorum in omnibus locis absque detrimento bladi et feni mei et heredum meorum Hec omnia memorata et singula concedo et confirmo pro me et heredibus meis predictis priori et conventui et eorum successoribus habenda et tenenda libere quiete pacifice et honorifice integre et plenarie in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus suis pertinentiis inperpetuum ita quidem quod nullum ius vel clamium nullum omnino seculare servitium vel demandum in aliquo predictorum decetero possim exigere nec heredes mei vel assignati post me Et ego Willelmus et heredes mei vel assignati warantizabimus adquietabimus et defendemus omnia prenominata et singula que de feodo meo habent in quibuscumque locis et villis cuiuscumque sint collationis de omnibus rebus et exactionibus sectis curiarum et demandis et de omnibus servitiis tam contra dominum regem et dominos feodorum quam contra omnes homines et feminas inperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo liberam quietam et pacificam sicut aliqua elemosina liberius melius et quietius conferri possit alicui ecclesie et a viris religiosis teneri vel haberi Ut igitur hec mea concessio et confirmatio pro me et heredibus meis vel assignatis firma et stabilis perpetuo perseveret presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi et munimine Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter