utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610326

Charter
Charter Number: 05610326
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus le Vavasur dat et confirmat nobis octo acras terre arabilis in territorio de Cok et octo acras prati in pratis eiusdem ville de Cok et duas [acras] marisci in Medelholm cum pertinentiis [C]unctis Cristi fidelibus innotescat quod ego Rogerus Vavasur de Cokerint consilio et assensu heredum meorum dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum in puram et perpetuam elemosinam octo acras terre arabilis in territorio de Cokerint videlicet unum toftum unius acre terre et dimidie acre quod iacet inter viam et croftum predictarum monialium et duas acras terre et dimidiam ex occidentali parte ville scilicet dimidiam acram terre ex occidentali parte de Wdeberhe et dimidiam acram ex orientali parte et unam acram terre ad Witemares et dimidiam acram terre ad Crosemare ex sue parte ville ex orientali parte eiusdem ville de Cokerint iiij acras terre arabilis duas scilicet acras ad Gunnimare et ad Damedike unam acram terre et dimidiam acram terre iuxta Amfredum et dimidiam acram terre iuxta terram Ranulphi clerici ex occidentali parte Dedi etiam predictis monialibus octo acras prati in pratis eiusdem ville de Cokerint et duas acras marisci in Medelholm videlicet tres acras prati in Nortfen iuxta pratum predictarum monialium versus orientem et quicquid habui in Gilleholm et duas acras prati ad Cudailes et del su Lagdic iuxta pratum earumdem monialium versus sutht duas percatas prati in latitudine que faciunt duas acras prati et dimidiam acram Hec omnia predicta dedi et hac mea presenti carta confirmavi prenominatis monialibus habenda in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni terreno servitio et seculari exactione Et ego Rogerus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus erga dominum regum et dominum feudi et erga omnes homines sicuti puram et specialem elemosinam nostram datam pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum Preterea ego Rogerus et heredes mei quietas clamavimus et hac carta confirmavimus Deo et beate Marie et predictis monialibus illas duas bovatas terre in territorio de Cokerint que fuerunt Hanke et Gille Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter