utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610327

Charter
Charter Number: 05610327
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus le Vavasur dat nobis octo acras terre arabilis in territorio de Cok et quatuor acras prati in pratis eiusdem ville et ij acras marisci [C]unctis Cristi fidelibus innotescat quod ego Rogerus le Vavasur de Cokerint consilio et assensu heredum meorum dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum in puram et perpetuam elemosinam octo acras terre arabilis in territorio de Cokerint videlicet unum toftum unius acre et dimidie acre quod iacet inter viam et croftum predictarum monialium et duas acras terre et dimidiam ex occidentali parte ville scilicet dimidiam acram terre ex occidentali parte de Wdeberhe et dimidiam acram ex orientali parte et unam acram terre ad Witemares et dimidiam acram terre ad Crossemare ex sue parte vie ex orientali parte eiusdem ville de Cokerint quatuor acras terre arabilis duas acras ad Gunneimare et ad Damedike unam acram terre et dimidiam acram terre iuxta Amfredum et dimidiam acram terre iuxta terram Randulfi clerici ex occidentali parte Dedi etiam predictis monialibus quatuor acras prati in pratis eiusdem ville de Cokerintona et duas acras marisci in Methelholm scilicet tres acras prati in Nortfen iuxta pratum predictarum monialium et duas acras prati et dimidiam ad Cudailes et del sut Langedike iuxta pratum monialium earundem versus sut duas percatas prati in latitudine que faciunt duas acras prati et dimidiam acram Hec omnia predicta dedi et presenti mea hac carta confirmavi prenominatis monialibus habenda in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni terreno servitio et seculari exactione Et ego Rogerus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus erga dominum regem et dominum feudi et erga omnes homines sicuti puram et specialem elemosinam nostram datam pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum Preterea ego Rogerus et heredes mei quietas clamavimus et hac carta confirmamus Deo et beate Marie et predictis monialibus illas duas bovatas terre in territorio de Cokerint que fuerunt Hanke et Gille Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter