utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610328

Charter 05610328
Charter Number: 05610328
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus confirmat et novi sigilli sui corroborat testimonio predictas octo acras terre arabilis et pratum predictum cum marisco in territorio de Cok [C]unctis Cristi fidelibus innotescat quod ego Rogerus Le Vavasur de Cokerint consilio et assensu heredum meorum dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum in puram et perpetuam elemosinam viij acras terre arabilis et viij acras prati et duas acras marisci in territorio de Cokerint quas terras ego prius dederam prenominatis monialibus et per cartam primi sigilli mei confirmaveram et ne aliquis inposterum illam cartam ob renovationem sigilli mei infirmare vel impedire valeat eam novi sigilli mei testimonio corroboravi et predictas terras prenominatis monialibus confirmavi iacentes in hiis locis videlicet unum toftum unius acre terre et dimidie acre quod iacet inter viam et croftum predictarum monialium et duas acras terre et dimidiam ex occidentali parte ville scilicet dimidiam acram terre ex occidentali parte de Wdeberhe et dimidiam acram ex orientali parte et unam acram terre ad Witemares et dimidiam acram terre ad Crossemare ex sue parte vie ex orientali parte eiusdem ville de Cokerint quatuor acras terre arabilis duas acras ad Gunnermare et ad Damdike unam acram terre et dimidiam acram terre iuxta Amfredum et dimidiam acram terre iuxta terram Randulfi clerici ex occidentali parte Dedi etiam predictis monialibus viij acras prati in pratis eiusdem ville de Cokerint et duas acras marisci in Methelholm scilicet tres acras prati in Nortfen iuxta pratum predictarum monialium versus orientem et quicquid habui in Gilholm et duas acras prati et dimidiam ad Cudailes et delsut Lankedic iuxta pratum earundem monialium versus sut duas percatas prati in latitudine que faciunt duas acras prati et dimidiam Hec omnia predicta dedi et hac mea presenti carta confirmavi prenominatis monialibus habenda in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni terreno servitio et seculari exactione Et ego Rogerus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus erga dominum regem et dominum feudi et erga omnes homines sicuti puram et specialem elemosinam nostram datam pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum Preterea ego Rogerus et heredes mei quietas clamavimus et hac carta confirmavimus Deo et beate Marie et predictis monialibus illas duas bovatas terre in territorio de Cokeringtun que fuerunt Hanke et Gille Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter