utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610329

Charter
Charter Number: 05610329
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Rogerus dat Willelmo de Redburna pro homagio et servitio suo toftum quod Willelmus Sanggestere tenuit et dimidiam bovatam terre in territorio de Cok [S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Rogerus Vavasur filius Siwardi de Cokerint concessione heredum meorum dedi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo de Redburna et heredibus suis pro homagio et servitio suo in feudo et hereditate toftum quod Willelmus Sanggestere tenuit quod iacet coram porta Galfridi clerici et dimidiam bovatam terre in territorio de Cokerintun illam videlicet quam tenuit de feudo Willelmi de Fristona tenenda et habenda de me et heredibus meis libere et quiete et honorifice reddendo sex denarios annuatim ad festum sancti Martini pro omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus Et ego Rogerus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus hanc predictam terram predicto Willelmo et heredibus suis pro predicto servitio erga omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter