utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610330

Charter
Charter Number: 05610330
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Sigwardi dat nobis toftum suum in Cok et v selliones terre Preterea dat et confirmat medietatem Northcrofti et medietatem tofti de terra Rogeri fratris sui et duas partes totius terre Rogeri in terra arabili [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Sigwardi de Cokerint dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam toftum meum in Cokerintun quod tenui de conventu de Alvingham et quatuor seliones in Est Langes ex sut parte crofti monialium de Alvingham et unum selionem ex occidentali parte ville iuxta duos seliones monialium de Alvingham ex sut parte Et preterea dedi et presenti carta mea confirmavi predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam medietatem nort crofti et medietatem tofti de terra Rogeri fratris mei et duas partes totius terre predicti Rogeri in terra arabili et in pratis et in marisco et in pascuis et in omnibus locis sicut ius meum quod adquisivi coram iustitiariis domini regis apud Lincolniam cum filia mea Goda quam ad consiliandam susceperunt salvo forinseco servitio quantum pertinet ad tantam terram illius tenementi Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus totam predictam terram predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter