utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610332

Charter
Charter Number: 05610332
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Sigwardi frater Rogeri le Vavasur confirmat nobis omnes terras et prata que habemus de dono Rogeri fratris sui in territorio de Cok sicuti carta Rogeri testatur [C]unctis innotescat Cristi fidelibus quod ego Robertus filius Sigwardi de Cokerintun frater Rogeri Le Vavasur et heres consilio et assensu heredum meorum concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum in puram et perpetuam elemosinam prata et terras quas habent de dono Rogeri fratris mei in territorio de Cokerint sicuti carta Rogeri testatur quam predicte moniales habent de illo Et ego Robertus et heredes mei post me adquietabimus et warantizabimus omnia predicta prenominatis monialibus erga omnes homines Preterea ego Robertus concessi eisdem monialibus et hac mea carta confirmavi illas duas bovatas terre quas tenuerunt Hanke et Gille et quicquid habent de hereditate nostra in territorio de Cok Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter