utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610333

Charter
Charter Number: 05610333
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Willelmi filii Rogeri Le Vavasur dat et quiete clamat Willelmo de Redburna totum ius quod habuit in hiis terris subscriptis iacentibus in territorio de Cok [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Ricardus filius Willelmi filii Rogeri Le Vavasur de Cokerint concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamavi Willelmo de Redburne et heredibus suis totum ius vel clamium quod habui vel aliquo modo aliquando habere potui in hiis terris subscriptis iacentibus in territorio de Cokerintun scilicet in duabus acris terre in Estlanges et in tribus acris terre ad Musacres ex est parte terre monialium de Alvingham et in duobus selionibus ad Everholm et in uno sellione in Neuland ex sut parte terre monialium de Alvingham et in tribus sellionibus ex west parte Nortcrofti predicti Willelmi de Redburn et in uno sellione qui se extendit usque ad viam Rogeri de Nevill et in tribus acris prati in Utecroft et in una acra de rosin Methelholm ex west parte terre quam Hosbertus prepositus aliquando tenuit Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter