utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610334

Charter
Charter Number: 05610334
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Haket filius Thoraldi de Cok confirmat nobis totam terram quam habemus de dono patris sui Thoraldi in territorio de Cok [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Hacket filius Thoraldi de Chorintun intuitu divini amoris et pro salute anime mee et antecessorum meorum concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum clericis et laicis ibidem Deo servientibus totam terram quam habent de dono patris mei Thoraldi in territorio de Chorintun scilicet tres seliones Almilnewag ex utraque parte vie cum toto prato pertinente ad eosdem selliones inter aquam molendinorum et Landmare de Alvingham et partem unius sellionis in curiam molendinum fullonari predictarum monialium que se extendit a via usque ad aquam molendini et partem unius selionis inter predictum molendinum et Langebrig que se extendit a via usque ad aquam molendini et partem unius selionis inter occidentale molendinum et molendinum sanctimonialium de Ormesby que se extendit a via usque ad divisionem camporum de Alvingham et ex orientali parte ville duos selliones ad austrum iuxta Gudmundesic versus meridiem Has predictas terras warantizabimus predictis sanctimonialibus et fratribus earum ego Haket et heredes mei et adquietabimus sicut specialem elemosinam nostram de omni terreno servitio et exactione erga regem et dominum feudi et erga omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter