utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610335

Charter 05610335
Charter Number: 05610335
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus Haket vendit pro v marcis argenti Cristiane de Nevill sex acras prati in territorio de Cok [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis visuris vel audituris litteras istas Galfridus Haket salutem Noverit universitas vestra me vendisse et hac carta mea presenti confirmasse pro quinque marcis argenti Cristiane de Nevill vel cui assignare voluerit sex acras prati in territorio de Cokerint cum libero introitu et exitu scilicet in Lesfledcroft ad capud orientale et ad latitudinem versus nort illas videlicet acras quas tenui de Agnete filia David clerici de Scitebroke et de Alexandro filio eius tenendas et habendas libere et quiete et honorifice reddendo annuatim octo denarios et unum quadrantem illis vel heredibus suis in vigilia Pentecost pro omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus que ad terram pertinent sicut carta illorum testatur Ego vero et heredes mei post me warantizabimus predictas acras prati predicte Cristiane vel cui assignare voluerit pro predicto servitio fide mea interposita erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter