utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610337

Charter
Charter Number: 05610337
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus Haket de Cokerint dat nobis duas selliones in campo orientali de Cok et in campo occidentali duas selliones [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Galfridus Haket de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam duas selliones in campo orientali de Cokerint que iacent in australi parte de Guremudsig inter feudum de Fristona et feudum de Nevill et abuttat in capite australi in transversum viam senescalli Et preterea dedi eisdem in puram et perpetuam elemosinam in campo occidentali de Cokerint duas selliones que iacent in transversum viam Neville inter terras predicti conventus de Alvingham tenendas et habendas libere et quiete sine omni seculari servitio et consuetudine et exactione sicut puram elemosinam suam Et ego Galfridus et heredes mei warantizabimus predicto conventui prenominatam terram cum pertinentiis et defendemus eam de omnibus servitiis erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter