utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610338

Charter 05610338
Charter Number: 05610338
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Galfridus dat nobis decem selliones terre arabilis in territorio de Cokerint Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Galfridus Haket de Cokerint salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham decem selliones terre arabilis in territorio de Cokerint in puram et perpetuam elemosinam liberos et quietos ab omni terreno servitio et consuetudine et exactione pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum meorum et heredum de quibus sellionibus tres iacent inter molendina que Iunguinus tenuit inter terram Willelmi forestarii et terram Hugonis filii Odonis de quibus sellionibus unus ex occidentali parte extendit se a forario usque ad viam et alii duo ex orientali parte extendunt se a predicto forario usque ad aquam que venit de Luda et ultra aquam usque ad northe et duo selliones qui iacent inter predicta molendina inter terram predicti Willelmi et terram quam Agnes Galle tenuit qui extendunt se a iam dicto forario usque ad predictam aquam et tres selliones ex occidentali parte de Gillecroft inter terram Willelmi filii Elvredi et terram Ranulphi filii Godrici et unum sellionem qui extendit se de Nevilegate versus aquilonem quam Hancus Fuhel tenuit et unum sellionem ex meridionali parte de Nevilegate inter terram Reginaldi filii Milde et terram Roberti Wudecoc Et ego Galfridus et heredes mei warantizabimus prefato conventui hec omnia prescripta et acquietabimus de omnibus servitiis et de omnibus rebus et defendemus contra omnes homines sicut puram et perpetuam elemosinam nostram inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter