utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610339

Charter 05610339
Charter Number: 05610339
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quedam compositio facta inter nos et Galfridum Haket videlicet quod Galfridus dat et confirmat nobis sex selliones terre arabilis in territorio de Cok in excambium pro ix sellionibus terre arabilis in territorio eiusdem ville [H]oc cyrographum testatur quod Galfridus Haket dedit et presenti scripto confirmavit conventui de Alvingham sex selliones terre arabilis in territorio de Cokerint in escambium ix sellionum terre arabilis in territorio eiusdem ville Et sciendum est quod de sex sellionibus terre quos predictus Galfridus dedit predicto conventui duo selliones iacent ex est parte ville super Estre Cattehou inter terram Willelmi forestarii et terram Osberti Tirant et duo selliones iacent ex west parte ville ad Ludesticd inter terram predicti conventus et terram Willelmi forestarii et unus sellio iacet ex west parte de Waiteland Mare inter terram Willelmi de Redburna et terram Willelmi Piting et unus sellio iacet inter terram Gameli filii Winne et terram predicti Galfridi De ix vero sellionibus quos predictus conventus dedit predicto Galfrido et heredibus suis unus sellio iacet ex est parte ville ex utraque parte vie que vocatur Hakettegate ex est parte de Carlemare et iacet inter terram predicti Galfridi et terram Elredi Hanc et unus sellio iacet ex west parte de Carlemare ex utraque parte eiusdem vie inter terram predicti Gallefridi et terram Hamelini filii Wict et duo selliones iacent propinquiores ville ex utraque parte vie et extendunt de Mostercroft delsu usque ad croftum Willelmi filii Eustachii et unus sellio iacet propinquior ville ex est parte crofti Iohannis filii Thunwine et extendit usque ad fossatam prati de Nortfen et duo selliones iacent ex west parte de Abbe Croft et iacent inter terram predicti Galfridi et terram Roberti forestarii et unus sellio iacet ex west parte crofti Hucke inter terram Alexandri et terram Helredi Hanc et unus sellio iacet in Dundale inter terras predicti Galfridi Et sciendum est quod uterque conventus et Galfridus alteri omnes predictas terras sicut in escambium date sunt warantizabunt defendent et adquietabunt contra omnes et de omnibus inperpetuum Et in huius rei testimonium et confirmationem presens scriptum sigillis utrorumque munitum est Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter