utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610340

Charter
Charter Number: 05610340
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Galfridus dat nobis sex selliones terre arabilis in territorio de Cok cum omnibus pertinentiis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Galfridus Haket de Cokerint salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam sex selliones terre arabilis in occidentali campo de Cokerint cum pertinentiis quorum duo iacent ex occidentali parte de Langebrigegate inter Langebrigegate et terram predicti conventus et abuttat super terram predicti conventus versus aquilonem et duo qui iacent ex australi parte de Kindilgate super Bouneberg inter terras predicti conventus et unus qui iacet ex aquilonali parte de Gumundsike inter terram predicti conventus in aquilonali parte et unus qui iacet ex australi parte de Gumundsike inter terram predicti conventus et feodum de Friston et abuttat super terram predicti conventus et feodum de Friston et abuttat super terram predicti conventus versus orientem tenendos et habendos libere et quiete absque omni seculari servitio et consuetudine et exactione sicut aliqua elemosina liberius et melius a viris religiosis potest possideri Ego vero predictus Galfridus et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictam terram cum pertinentiis et acquietabimus de omnibus rebus et demandis et defendemus contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter