utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610341

Charter
Charter Number: 05610341
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Galfridus dat nobis unam acram terre arabilis in territorio de Cok ab oriente eiusdem ville et preterea dat nobis duos selliones ex occidente [S]ciant presentes et futuri quod ego Galfridus filius Haket de Cokerint dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione unam acram terre arabilis in territorio de Cokerint videlicet ab oriente eiusdem ville unum sellionem iacentem in Northeguing inter feudum de Freston ex utraque parte et se extendit super Nortfen et unum selionem ex occidentali parte predicte ville qui iacet inter terram Willelmi filii Radulfi et terram Osberti carpentarii et abuttat super forarium Willelmi filii Roberti versus aquilonem Preterea dedi et concessi prenominato conventui duos selliones ex occidentali parte prefate ville in simul iacentes ab australi parte de Wytemares inter feudum de Freston ex utraque parte et se extendunt versus orientem super feodum Rogeri de Nevill Hec omnia dedi predicto conventui et concessi in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et pro animabus antecessorum meorum et heredum Et ego et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus prenominato conventui predictam terram cum pertinentiis sicut puram et specialem elemosinam nostram contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter