utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610342

Charter
Charter Number: 05610342
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Galfridus dat Willelmo Haket fratri suo unum toftum qui fuit Galfridi Roch et duas acras prati in loco qui dicitur Everholm [S]ciant presentes et futuri quod ego Galfridus Haket dedi et concessi et presenti carta confirmavi Willelmo Haket fratri meo pro homagio et servitio suo unum toftum qui fuit Galfridi Roch et duas acras prati in loco qui dicitur Everholm ad tenenda et habenda de me et heredibus meis in feudo et hereditate illi et heredibus suis vel cui ipse illa donare vel assignare voluerit reddendo mihi annuatim et heredibus meis post me unum denarium ad festum sancti Botulphi pro omnibus servitiis Et ego et heredes mei predictum toftum et prefatas duas acras prati prenominato Willelmo fratri meo et heredibus suis vel cui ipse illa donare vel assignare voluerit warantizabimus et adquietabimus et defendemus de omnibus et contra omnes pro predicto servitio Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter