utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610344

Charter
Charter Number: 05610344
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos dedimus et confirmamus Galfrido Haket unum toftum in Cok quem Hicke tenuit et terram eidem tofto pertinentem [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Alvingham salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Galfrido Haket de Cokerint et heredibus suis unum toftum in Cokerint quem Hicke tenuit et terram eidem tofto pertinentem in territorio predicte ville scilicet et duos buiz ex occidentali et meridionali parte de Abbecroft et unum buit ex occidentali parte predicte ville iuxta terram Roberti Haket versus orientem et unum buit qui extendit se de predicto tofto versus meridiem et unum buit ex orientali parte de Carlemare qui extendit se ultra viam et unam percatam prati ad Turfpittes que extendit se per medium Mithelholm et unam percatam prati et dimidiam in latitudinem et latitudinem duorum pedum ex orientali parte de Cringil Illi et heredibus suis tenenda de nobis in feudo et hereditate libere et honorifice reddendo inde nobis annuatim duos solidos ad duos terminos scilicet duodecim denarios ad Pascha et duodecim denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servitio quod ad nos pertinet Et sciendum quod predictus Galfridus et heredes sui non possunt dare nec vendere nec invadiare predictum toftum nec terram nec pratum alicui religioni sine licentia nostra et nos warantizabimus predicto Galfrido prefatum toftum cum predicto tofto et prato erga omnes homines Et ut hec nostra donatio et confirmatio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo capellani nostri corroboravimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter