utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610345

Charter 05610345
Charter Number: 05610345
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Muriel quondam uxor Galfridi Haket quiete clamat nobis totum ius et clamium quod habuit in omnibus terris quas Galfridus sponsus eius nobis dedit vel vendidit [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Muriel quondam uxor Galfridi Haket de Cokerint salutem Noveritis me in propria potestate et libera viduitate mea concessisse et presenti carta confirmasse et penitus quietum clamasse pro anima dicti Galfridi quondam sponsi mei et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum priori et conventui de Alvingham totum ius et clamium quod habui vel habere potui nomine dotis vel donationis in omnibus terris cultis et non cultis quiscumque dictus Galfridus Haket quondam sponsus meus dedit vel vendidit vel per excambium mutavit eidem domui in territorio de Cokerint Preterea concessi et quietum clamavi predictis priori et conventui totum ius et clamium quod habui vel habere potui in Arnesgrimecroft in territorio de Sumercotes quod croftum iacet in aquilonari prato eiusdem ville quod habent ex dono prefati Galfridi quondam sponsi mei Ut igitur hec mea concessio et quieta clamatio stabilis et inconcussa permaneat et omnimode machinationis calumpnie et demande careat emolumento ad maiorem securitatem in robur et testimonium presenti scripto sigilli mei apposui impressionem Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter