utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610347

Charter
Charter Number: 05610347
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quoddam excambium terrarum factum inter nos et Galfridum Haket in territorio de Cokerintona [S]ciant presentes et futuri quod tale excambium terrarum factum est inter priorem et conventum de Alvingham et Galfridum Haket in territorio de Cokerint scilicet quod predictus Galfridus dedit predictis priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam ab occidentali parte eiusdem ville unum sellionem ad Stivetundale inter terram Rogeri de Nevill et terram Cecilie de Percy et duos selliones super Kirketofthil inter terram Hudde Knivet et terram Alicie Dustard et unam foreriam ad australi parte de Kirketoftes versus orientem per mediam maram et unum sellionem super Wodberth inter terram predicti conventus et terram predicte Cecilie et unum sellionem qui abuttat super Wodegate inter terram Swani filii Macke et terram Roberti fabri et duos selliones qui abuttant super viam Rogeri nepotis domini inter terram Rogeri de Nevill et terram predicte Cecilie super Uhitemarehil Has autem terras prenominatas cum pertinentiis predictus Galfridus et heredes sui predicto conventui warantizabunt contra omnes homines inperpetuum Et predicti prior et conventus dederunt ab oriente de Cokerint predicto Galfrido et heredibus suis de pura elemosina sua tres buttas de Everholm inter terras abbatis de Parco et terram predicti Galfridi ab aquilonali parte vie et unum sellionem ab oriente de Calvecroft inter terras abbatis de Parco et quatuor buttas in Toftsic et tres buttas in Haldeneweland quorum unus iacet ab oriente terre Willelmi filii Roberti alter iacet ab austro terre Osberti prepositi tertius vero iacet ab aquilone dicti abbatis de Parco et quicquid pasture habuerunt in mara que abuttat super culturam suam de Carlemare Et has terras prefatas cum pertinentiis predicti prior et conventus predicto Galfrido et heredibus suis warantizabunt contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum Et in huius excambii testimonium et securitatem presens carta cum sigillis suis utrorumque corroborata est Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter