utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610348

Charter
Charter Number: 05610348
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1213 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo Haket remisit et quieteclamat totum ius et clamium quod habuit in omnibus terris et possessionibus quas Goda filia Roberti fabri sponsa sua in libera potestate sua et antecessores sui nobis contulerunt [S]ciant presentes et futuri quod ego Hugo Haket de Cokerint remisi et hac mea presenti carta confirmavi de me et de heredibus meis quietum clamavi in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel habere potui in omnibus terris et possessionibus cum omnibus earum pertinentiis in Cokerint quas Goda filia Roberti fabri sponsa mea in libera potestate sua et antecessores eius conventui de Alvingham contulerunt sicut carte eorum eisdem testantur Quod ut perpetuam obtineat firmitatem huic carte mee sigillum meum apposui et ad maiorem inde securitatem fidem meam in manu domini Thome prioris eiusdem domus corporaliter prestiti et etiam cunctis sacrosanctis evaungeliis in ecclesia beate Marie de Cokerint omnia tenementa predicta cum pertinentiis fideliter inperpetuum prefato conventui warantizanda pro me et pro heredibus meis sollempniter iuravi et insuper iuravi me nunquam de cetero vel alique per me de tenementis predictis predicto conventui aliquomodo inferre calumpniam seu molestiam aut gravamen Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter