utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610353

Charter 05610353
Charter Number: 05610353
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1243 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alicia Haket dat nobis tres acras prati in Graflet et duas acras et dimidiam terre arabilis et unam portiunculam terre in qua continetur dimidia roda et decem falles cum aliis terris nominatis in scripto [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alicia Haket filia Willelmi de Friston quondam sponsa Iordani de sancta Maria salutem in domino Noverit universitas vestra me in libera viduitate mea pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam tres acras prati iacentes in Graflet in territorio de Cokerint et duas acras et dimidiam terre arabilis ex aquilonali parte grangie sue de Haintoftes scilicet quicquid Reginaldus prepositus aliquando ibi tenuit et unam portiunculam terre ex orientali parte eiusdem grangie ad exitum bercarie sue in quo continetur dimidia roda et decem falles et Silvermare ex occidentali parte eiusdem grangie et unum sellionem in Kirkefen et totum Smirelholm in Boyfen et unum holmum infra salcetum predicti conventus quem Edricus filius Gamelli aliquando tenuit et unum sellionem super Colethornehil quem Willelmus Pestel aliquando tenuit iacentem inter terram predicti conventus et terram Roberti filii Mazelin tenendas et habendas libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra ad tantam terram pertinentibus sine aliquo retinemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliquid liberius et securius possideri potest a viris religiosis Et ego predicta Alicia et heredes mei omnes predictas terras et predicta prata cum omnibus pertinentiis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter