utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610356

Charter
Charter Number: 05610356
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Fristona dat nobis totam illam mansuram quam tenuit Abraham rusticus suus iuxta Hadentoft et totum croftum ipsius Abrahe et communem pasturam terre sue de Cok [C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Willelmus de Fristun consensu et assensu uxoris mee Marie et heredum meorum dedi Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus totam illam mansuram quam tenuit Abraham rusticus noster iuxta Hadentoft et totum croftum ipsius Abrahe et communem pasturam terre nostre de Cokerint et quicquid homines nostri de feudo nostro eidem ecclesie in elemosinam contulerunt Hec omnia ego Willelmus et Maria sponsa mea et Bertram filius meus et heres dedimus atque confirmavimus predictis monialibus et fratribus earum pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum in puram elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio et consuetudine perpetuo possidendam cum Eufemia filia mea quam in consortio earum sanctimonialium posuimus Huius donationis et confirmationis hii sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter