utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610357

Charter Number: 05610357
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1256
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Compositio facta inter dominam Nicholaam de sancta Maria et priorem et conventum de Al de excambio terrarum in territorio de Cokerintona Anno gratie mccl sexto factum est istud excambium inter dominam Nicholaam de sancta Maria ex una parte et priorem et conventum de Alvingham ex altera videlicet quod dicta domina Nicholaa in libera viduitate sua dedit dictis priori et conventui in excambium omne pratum et fundum quod Willelmus filius Radulfi et Robertus dictus Modi tunc tenuerunt de dicta domina Nicholaa in Westfen iuxta calcetum quod dicitur Langebrige propter unam acram et duas falles prati iacentes in eodem Westfen ex aquilonali parte fossati quod in medio Westfen se extendit a calceto predicto usque ad occidentalem partem eiusdem Westfen inter pratum dicti conventus et pratum Ade de capella ita quod illud fossatum quod se extendit de parvo molendino usque ad Langebrige quod dicitur insolling remanebit dictis priori et conventui in pace quietum et omnia alia fossata que dicuntur insollinges in Westfen et Boifen remanebunt in communa a festo sancti Michaelis usque ad medium Martium Et sciendum est quod dicta domina Nicholaa et heredes sui habebunt singulis annis inperpetuum liberam communam cum libero introitu et exitu in predicto Westfen in clausum predictorum prioris et conventus excepto prescripto insolling cum averiis hominum suorum in Alvingham commanentibus scilicet a festo sancti Michaelis usque ad medium Martium sine inpedimento dictorum prioris et conventus Eodem autem modo et sub eadem forma dicti prior et conventus in prato domine Nicholae dicte in excambium dato communicabunt a medio vero Martio usque ad festum sancti Michaelis illa pars quam dicti prior et conventus receperunt in excambium remanebit eisdem in pace sine aliter communione Pars autem quam domina Nicholaa vel homines sui tenent excambiatam eisdem temporibus et eodem modo dicte domine Nicholae et heredibus suis ad opus hominum suorum successive in Alvingham commansurorum in defenso remanebit et ille pons qui iacet a calceto de Langebrig usque in Boifen remanebit in pace ita quod predicti prior et conventus facient predictum pontem et rationabiliter sustentabunt ne predicti domina Nicholaa et heredes sui vel homines sui de Alvingham pro defectu reparationis illius pontis dampnum incurrant et ita dicta domina Nicholaa et heredes sui et homines sui de Alvingham habeant liberum introitum et exitum et transitum sine aliqua perturbatione dictorum prioris et conventus per eundem pontem ad fena sua carianda et ad averia sua fuganda ad pasturam illam Ut autem hec omnia rata permaneant inperpetuum et debita stabilitate firmata altera pars scriptum alterius partis signi sui inpressione corroboravit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter