utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610358

Charter Number: 05610358
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Compositio facta inter Robertum de Cokefeld et priorem et conventum de Al super quibusdam querimoniis inter eos motis et de excambio [terrarum] [S]ciant presentes et futuri quod anno gratie mccxl ita convenit inter Robertum de Cokefeld ex una parte et priorem et conventum de Alvingham ex altera super quibusdam querimoniis inter eos motis videlicet die mercurii proximo ante festum sancti Marci evaungeliste eodem anno concessit dictis priori et conventui ut habeant in pace possideant clausum suum ex aquilonali et orientali parte grangie sue in Alvingham eodem die inclusum concessit predictis priori et conventui ut habeant introitum et exitum cum ovibus suis ex aquilonali parte grangie eiusdem per terras suas in campo orientali videlicet quomodo libet secundo anno quando ille campus iacet ad waretum et cum predictus campus fuerit seminatus predicti prior et conventus in campo predicto per predictas terras eiusdem Roberti ullum habebunt introitum vel exitum preter idem Robertus concessit eisdem inperpetuum excambium factum infra clausuram suam in Westfen videlicet de prato quod Gilbertus et alii bondi sui de Alvingham fecerunt cum predictis priore et conventu salvo predicto Roberto et heredibus suis excambio ex altera parte fossati in eadem Westfen quod excambium bondi sui tenent ita scilicet quod predictus Robertus et heredes sui habeant singulis annis inperpetuum liberam communam cum libero introitu et exitu in loco competenti in predictum Westfen cum averiis suis infra villam de Alvingham adiacentibus scilicet a festo sancti Michaelis usque ad medium Martium sine inpedimento dicti prioris et conventus et quod idem prior et conventus habeant et in pace possideant clausuram suam de Westfen in defenso a medio Martio usque ad festum sancti Michaelis sine inpedimento dictorum Roberti vel heredum suorum Et preterea idem Robertus concessit eisdem quod pons ille quem dictus prior et conventus construxerunt ultra ripam a calceto de Langebrigg versus Boyfen a fena sua carianda sit in eodem loco inperpetuum ita quod ille et homines sui de Alvingham habeant inperpetuum liberum transitum sine aliqua perturbatione dictorum prioris et conventus per eundem pontem ad carianda fena sua de predicta Boyfen et ad fuganda averia sua ad pasturam suam in predicto loco Et predicti prior et conventus facient predictum pontem sicut predictum est et rationabiliter sustentabunt ne predicti Robertus vel heredes sui vel homines sui de Alvingham pro defectu illius pontis reparatione dampnum incurrant Idem etiam Robertus concessit eisdem fossata sua que vocantur insollinges salvo tantum eidem Roberto et heredibus suis vel hominibus de Alvingham communi pastura sua usque tam insollinges quam alibi in Boifen et clausura que vocatur Smiresholm in Boifen remanebit eisdem sine calumpnia dictorum Roberti vel heredum suorum Et sciendum est quod predicti prior et conventus faciunt parare unum pontem vel quoddam gutterium sufficiens apud Silvermare per quod aqua habundans in t[err]a Silvermare habeat cursum suum transeundi versus Gudmundsic Et notandum quod fossatum de Grafflet ex novo levatum prostituetur inperpetuum ita quod de cetero ibidem fossatum non levabitur sine licentia et assensu dictorum Roberti et heredum suorum et prioris et conventus salvo iure cuiusque infra predictum Grafflet Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter