utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610359

Charter 05610359
Charter Number: 05610359
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alicia de Nevill et Willelmus de Reddeburn filius et heres suus dant Roberto de Cokefeld totam terram quam habuerunt in crofto qui vocatur Gayre [S]ciant presentes et futuri quod ego Alicia de Nevill de Cokerint et Willelmus de Redburn filius meus et heres dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra cirograffata confirmavimus Roberto de Cokefeud et heredibus suis totam terram quam habuimus in crofto nostro qui vocatur Gayre ex occidentali parte eiusdem ville ad claudendum quando voluerit in quo loco continet tres acras et j rodam et j fallem et tres acras et j rodam in quo loco qui vocatur Sutcroft et abuttat versus australem super Grimolbibek et versus aquilonem super Suthallegat et j rodam terre arabilis ex orientali parte eiusdem ville que abuttat super Watdail in aquilonali parte in excambio trium acrarum quinque falles minus in loco qui vocatur Dillvecroft et duas acras et dimidiam et xix falles ex orientali parte eius ville iacentes inter terram domine Alicie de Nevill et inter terram Roberti Wdegraif et abuttant versus australem super regiam viam et versus aquilonem super Watdalsike et unam acram et j rodam extra Neucroft ex orientali parte eiusdem ville iacentem inter terram eiusdem Alicie et inter terram Roberti Wdegraif et abuttant versus australem super Watdalsik Has vero prenominatas terras tenebunt predicti Robertus de Cokefeud et heredes sui de nobis et de heredibus nostris libere et quiete ab omni seculari servitio solutas per predictum excambium Et ego Alicia de Nevill et Willelmus de Reddeburn et heredes nostri totas prenominatas terras in locis predictis predicto Roberti et heredibus suis contra omnes warantizabimus et inperpetuum defendemus Et ut hec donatio et concessio rata sit et stabilis huic scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter