utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610360

Charter
Charter Number: 05610360
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Cokefeld dat domine Alicie de Nevill toftum et croftum quod Willelmus Witker quondam tenuit in villa de Cok in excambium viij sellionum terre arabilis [S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Robertus de Cokefeud dedi et concessi et hac presenti carta mea cirograffata confirmavi domine Alicie de Nevill et heredibus suis vel cui assignare vel dare voluerit et toftum et croftum quod Willelmus Witker quondam tenuit in villa de Cokerint in quo loco continet duas acras et xvij perticatas et dimidiam cum perticata xv pedum pro excambio viij sellionum terre arabilis quarum quatuor selliones iacent ex occidentali parte ville de Cokerint una sellio iacet inter terram domini Roberti ex australi parte et terram domine Laurote ex aquilonali parte et abuttat super Hegingdike versus orientalem et due iacent infra Hegingdike et abuttant super Grimolbybeke et una iacet inter terram predicti Roberti ex orientali parte et terram domine Laurote ex occidentali parte et abuttat super viam que ducit de domo quondam Amfridi versus aquilonalem Item quatuor sellionum ex orientali parte in eodem excambio una sellio iacet extra Pesecroft inter terram predicti Roberti ex orientali parte et terram domine Laurote ex occidentali parte et abuttat super Baldrikecroft versus australem et una sellio iacet inter terram dicti Roberti ex orientali parte et terram dicte Laurote ex occidentali parte et abuttat super Grimolbibeke et due selliones iacentes inter terram domini Roberti ex orientali parte et terram domine Laurote ex occidentali parte et abuttat super Grimolbibeke habenda et tenenda de domina Aliciade Nevill et de heredibus suis dicto Roberto et heredibus suis cui dare vel assignare voluerit in feodo et hereditarie libere et quiete bene et in pace ab omnibus secularibus servitiis pro predicto excambio Et ego Robertus et heredes mei dicte Alicie et heredibus suis cui dare vel assignare voluerit predictum excambium contra omnes homines warantizabimus et inperpetuum defendemus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter