utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610361

Charter
Charter Number: 05610361
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Cokefeld dat Alicie de Nevill et Willelmo de Redburn totam terram quam ipsi habent de feodo [suo] in Cok [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus de Cokefeud dedi et concessi et hac presenti carta mea cirograffata confirmavi Alicie de Nevill de Cokerint et Willelmo de Redburn et heredibus suis terram quam ipsi habent et tenent de feodo meo in Cokerint videlicet unam bovatam terre et dimidiam quam Galfridus Purgune quondam tenuit de feodo Willelmi de Fristona pro tribus solidis quos ipsi et heredes sui mihi et heredibus meis annuatim solvent inperpetuum et unam dimidiam bovatam terre quam Robertus faber quondam tenuit de eodem feodo et duo selliones in clusum suum quorum capita abuttant versus australem super Redburnegat et versus aquilonem super viam que vocatur Burrelane pro sex denariis per annum quos predicti Alicia de Nevill et Willelmus et heredes sui mihi et heredibus meis ad Pentecost et ad festum sancti Martini in Hyeme solvent inperpetuum pro omni seculari servitio salvo forinseco servitio domini regis et secta curie mee et pro cariagio unius equi apud Trente sicut continetur in carta originali unde feffati sunt de feodo quondam Willelmi de Fristona Et ego Robertus de Cokefeud et heredes mei predicte Alicie et heredibus suis totas predictas terras sicut predictum est contra omnes warantizabimus et inperpetuum defendemus et ad maiorem securitatem huic scripto sigillum meum signavi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter