utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610362

Charter 05610362
Charter Number: 05610362
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus Haket dat nobis quinque selliones terre arabilis in territorio de Cokerintona [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus Haket assensu heredum meorum concessi et dedi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis quinque selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex occidentali parte eiusdem ville quorum unus sellio iacet ad viam ecclesie sancte Marie ex aquilonali parte eiusdem vie inter terram Willelmi filii Eustachii et feudum de Fristun et abuttat versus aquilonem super terram predicti Willelmi et unus sellio iacet ad culturam molendini monialium de Alvingham inter terram predicti conventus et feudum de Fristun et abuttat versus meridiem super Wulnethorpegate et versus aquilonem super terram predicti conventus et unus sellio iacet ab australi parte de Gurmundesic inter terram predicti conventus et feudum de Fristun et abuttat versus meridiem super feudum de Fristun et duo selliones iacent ab australi parte de Gurmundesic inter feudum de Fristun quorum meridionalis sellio abuttat versus occidentem super terram Willelmi filii Eustachii et aquilonalis sellio abuttat super feudum de Fristun Et ego Robertus Haket et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus predictam terram predicto conventui de omnibus rebus que sunt vel accidere possunt contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter