utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610364

Charter
Charter Number: 05610364
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat nobis tres selliones terre arabilis in territorio de Cokerintona ex occidentali parte ville [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus Haket de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham tres selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex occidentali parte ville scilicet unum iacentem inter terram predicti conventus et terram Thome filii Osgoti et duos iacentes in Thokewang inter feodum de Friston quorum capita aquilonaria buttant super fore riam monachorum de Parco Lude tenendos et habendos predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest pro Deo viris religiosis Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus de omnibus rebus demandis et calumpniis que aliquo casu contingente accidere poterunt in futurum predictos tres selliones cum libero introitu et exitu in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Et in huius rei testimonium presenti scripto sigilli mei apposui inpressionem Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter