utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610366

Charter
Charter Number: 05610366
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat nobis unam sellionem terre arabilis in territorio de Cokerintona [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus Haket de Cokerint concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham unam sellionem terre arabilis in territorio de Cokerint que iacet ex australi parte molendini monialium inter terram Willelmi filii Eustachii et terram Alexandri hominis eiusdem conventus tenendam et habendam eidem conventui cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra sine aliquo retinemento in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione donec ego Robertus fecerim dictum conventum habere cartam Reginaldi filii Pigoti de Alvingh quiete clamationis duarum sellionum terre arabilis que iacent ex orientali parte ville de Alvingham cum autem predictus conventus cartam dicti Reginaldi quiete clamationis habuerit redibit prefata sellio in manus meas absque omni conditione eiusdem conventus ita tamen quod idem conventus percipiet vestituram de prefata sellione illo anno quo illam recipiam vel valentiam custi quod in dicta sellione posuerit scilicet estimationem virorum legalium Si autem contigerit quod dictam cartam prefati Reginaldi predicto conventui non adquisiero ego et heredes mei prenominatam sellionem cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui erga omnes homines warantizabimus inperpetuum Et in huius rei testimonium presenti scripti sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter