utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610367

Charter
Charter Number: 05610367
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos damus et confirmamus Galfrido Haket de Cok quasdam perticulas terre in territorio eiusdem ville [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Alvingham salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse Galfrido Haket de Cokerint et heredibus suis quasdam perticulas terre in territorio eiusdem ville scilicet totam illam terram quam habuimus in Dunnedale cum le holm quantum excisum est de Boyfen quod frater Rogerus Danais tenuit et unum sellionem ad Wytemarende ex meridionali parte forarii monachorum de Parco Lude et unum sellionem qui abuttat super Wytelandmare iuxta terram predictorum monachorum et unum sellionem qui abuttat super forarium Roberti Haket ex meridionali parte de Gudmundesic et unum sellionem ex orientali parte de Cokerint inter terram Ade armigeri et terram predicti Galfridi ex meridionali parte de Gudemundesic et unum sellionem inter terram Iunguini et terram Petri de Yreford qui extendit se ultra Haketegate et quatuor selliones super Everholm quorum due iacent in orientali parte et duo in occidentali parte sellionum quos Hugo filius Odonis tenuit ex aquilonali parte vie illi et heredibus suis tenenda de nobis in feudo et hereditate libere et honorifice reddendo inde nobis annuatim unum denarium ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Et sciendum quod predictus Galfridus et heredes sui non possunt dare nec vendere nec invadiare predictam terram aliter religioni sine licentia nostra Et nos warantizabimus predicto Galfrido et heredibus eius predictam terram contra omnes homines Et ut hec nostra donatio et confirmatio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo capituli nostri corroboravimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter