utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610368

Charter
Charter Number: 05610368
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Christina filia Roberti Haket de Cok dat nobis duas selliones terre iacentes ad Mikelmare [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Cristina filia Roberti Haket de Cokerint salutem Noveritis me in libera potestate mea pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam duas selliones iacentes ad Mikelmare inter terram Alexandri et terram Haconis in territorio de Cokerint cum omnibus pertinentiis suis quas habuerit de dono patris mei et omnes alias terras cum omnibus pertinentiis suis quas habent de dono patris mei in eodem territorio de Cokerinton Et ego Cristiana et heredes mei warantizabimus et defendemus omnes predictas terras cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter