utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610369

Charter Number: 05610369
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1244
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Eadem Cristina confirmat et quieteclamat nobis omnes terras et tenementa et omnia dona patris sui [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Cristina Haket filia Roberti Haket de Cokerint salutem Noverit universitas vestra me in libera viduitate mea et propria potestate concessisse et confirmasse et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione omnes terras et tenementa et omnia dona patris mei predicti Roberti unde fuerunt in possessione anno ab incarnatione domini mccxliiij ad Pentecostem in villis et in territoriis de Cokerint et de Alvingham in quibus aliqua ratione vel occasione ius vel clamium habere potui vel potero inperpetuum Et ego Cristiana et heredes mei predictam concessionem confirmationem et quieteclamationem predictis Deo et conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus Et in huius rei testimonium presens scriptum fide mea interposita pro me et heredibus meis sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter