utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610370

Charter
Charter Number: 05610370
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Haket dat nobis duos selliones terre arabilis in territorio de Cok ex occidentali parte ville iacentes super Wdeberg [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus Haket filius Galfridi Haket de Cokerint salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et sancte Marie et conventui de Alvingham cum corpore meo in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ex omni seculari servitio et terrena exactione duos selliones terre arabilis in territorio de Cokerint ex occidentali parte ville iacentes super Wdeberg propinquiores terre Rogeri Burre ex occidentali parte quorum capita australia buttant super Wdeberggate tenendos et habendos cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis libere et quiete pacifice et integre Et ego Willelmus et heredes mei post me predictam terram cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam cum corpore meo warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus adquietabimus contra dominos feodi et contra omnes homines et feminas inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter