utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05610371

Charter
Charter Number: 05610371
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Sumercotes et Matildis uxor sua filia Roberti Haket confirmant omnes terras cum pertinentiis quas habemus de dono dicti Roberti [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus de Sumercotes et Matildis uxor sua filia Roberti Haket salutem Noveritis nos pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam omnes terras cum omnibus pertinentiis suis quas habent de dono dicti Roberti Haket in territorio de Cokerint Nos vero predicti Willelmus et Matildis et heredes nostri warantizabimus et defendemus predictas terras cum omnibus pertinentiis et asiamentis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui et de omnibus rebus acquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum Et ne ista confirmatio aliquo casu contingente presit infirmari nos predicti Willelmus et Matildis fidem dedimus in manu Ade capellani de Alvingham et insuper presens scriptum sigillis nostris corroboravimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter